GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:2.561-2.580 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:2.561-2.580
quae sit potestas creditaet muneris quantum datum,probant Quintum gaudia,quibus rogatus adnuis.quod quisque supplex postulat, fert inpetratum prospere;poscunt, iocantur,1 indicant,et tristis haud ullus redit,ceu praesto semper adsiestuosque alumnos urbicos lactante conplexus sinupaterno amore nutrias.hos inter, o Christi decus,audi poetam rusticumcordis fatentem crimina et facta prodentem sua.indignus, agnosco et scio,quem Christus ipse exaudiat,sed per patronos martyraspotest medellam consequi.