GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:13.21-13.40 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:13.21-13.40
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris,fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,quo geniale tori ius solveret aestuante nupta,luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti,iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:exuitur tenui vultus cute, transit in severam,deflua caesaries conpescitur ad breves capillos, ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum,his igitur meritis dignissimus usque episcopaleprovehitur solium doctor, capit et sedile summum.Valerianus opum princeps erat atque Gallienus; constituere simul poenam capitis Deum fatenti.milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari,contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet,neu fidei pretium quis sumere degener timeret.