Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus
quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit
Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit
fulminari.
hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait
incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus
inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum
didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed
Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait
EPITOME 7-9] c. 7, 2. 9s.] c. 7, 4. 10 s. hunc — putant]
c. 7. 5 sic-credatur. 11—14] c. 7, 5. 15-34, 1] c. 8, 1 s. AUCTORES 22] de nat. deor. III 22,57. BRSHMPV7 1 putant HM proferivt (~ m. 2) H 3 post quomodo
s. l. ł R2? ⌊uis⌋ H2 4 iis edd., his C quid ante cultu] qua P,
in ras. corr. V2 cul⌊tu⌋ V1 7 argonatis P\' (corr. P2) V 8 ob negatam
filiam sibi t1 (s l. m. 2) pro filiae R 9 idem] ille HM furore. (m er.)
HM 11 putant deum
quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat,
turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti
extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune ?
ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset
didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat,
uiolauit et dum ludit, occidit.
homicida Mars et per gratiam
caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur
nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit.
Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini
desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio
transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori
narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium
miserrimi, quibus semel mori non licet.
aus tamen
Homerus ambos simpliciter, non ut poetae solent, mortuos esse
testatur. nam cum faceret in muris adsidentem Priamo Helenam
cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem
se fratres suos requirere, subiecit orationi eius huiusmodi
uersum:
EVITOME 1 s. 5 s.] c. 8, 2. 6—8] c. 8, 3. 9 s. 13-15] c. 8, 3. AUCTORES 1 ss.] cf. Minuc. Fel. c. 23, 5; Tertull. Apolog. c. 14
(p. 168). 19] II. III 243. BRSHMPV] 1 fraglabat Bx (in ras. corr. B3) HM, fradabat (corr.
m. 2) R 2 gregem] gregem ladmetij
fur ac nebulo Mercurius quid ad famam sui reliquit nisi memoriam
fraudum suarum? caelo scilicet dignus, quia palaestram
docuit et lyram primus inuenit.
Liberum patrem necesse est
in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae,
quia. praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum
duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus
maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est.
delatus
enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam
mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit,
ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem,
fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium
sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter
ascendit in caelum.
quid horum omnium pater Iuppiter, qui
in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a
prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur,
cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem
decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium
per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus,
quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis
et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris
adulteriisque consumsit.
omitto uirgines quas imminuit: id
enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum
praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia
EPITOME 1-3] c. 8, 4. 3-13) c. 8, 5. 13-21] c. 10, 1.
21 s.] c. 10, 2 (uirginum). 22-36, 2] c. 10, 2. AUCTORES 8] Verg. Aen. IV 215. BRSHMPYJ 1 quird\' H1 memoria M 2 fraudjium R *licet M
4 senatum B sententia M 5 exercitus B1, corr. B2 6 ⌜in⌝urictus B2
7 ob amorem HM ac** fde ? er.) B, atque Sll, adque M libidinem
HM ⌊de⌋latus H2 8 comitatus HarM nactus BRS, natctus fn er.) P
est om. B 9 litore (e ex i m. 2) adrianen (m. 1, ariadnen m. 2) ⌜h⌝ac
(h m. 2) fiducia B fidutiae M 11 repudiatam (at in ras. ex c ? m. 3) B
coniugio S 12 uendicauit P ac] et HM eam B 13 escendit R
in] ad SlIM caelos S pater omnium S pater om. HM 15 prima
om. B paene] prope B 19 humani (i ex 0 M) HM malorum fuit R
20 et] ac R pacem H, pace M conparata in mg. V1 stuprits (i cr.)
BM 21 adulteriis* (q;
illut uero summae inpietatis ac sceleris,
quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur,
si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset
ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum
adulterium, quod ut contra naturam.
haec qui facit, uidenmus
an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus
ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus
homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos
: omnibusque poenis dignissimos iudicamus.
stultus autem
Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim
Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum:
at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.