GetPassage urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.1-7.20 urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.1-7.20

Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam hospitio susceptus inter familiares intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum irrepens ianuae claustra sedulo exploraverat et ipsa membra, in quis omne patrimonium condi solebat, curiose perspexerat.

Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent. Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.

Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.

Talibus cogitationibus fluctuantem subit me illa cura potior, qua statuto consilio latronum manibus virginis decretam me victimam recordabar, ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam. Sed ille qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum, quo« insutu laciniae contexerat quosque variis viatoribus The MSS have here quamquam. The correction was made by Beroaldus. detractos, ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat arcae, infit etiam de salute commilitonum sollicite sciscitari; cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur: nam et invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse, nec paucos humili servilique vitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle. Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro.

Talibus dictis universi omnes assensere, et illum qui iam comprobatus videretur adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt. Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant. Sic introgressus Havete inquit “Fortissimo deo Marti clientes, mihique iam fidi commilitones, et virum magnanimae vivacitatis volentem volentes accipite, libentius vulnera corpore excipientem quam aurum manu suscipientem, ipsaque morte, quam formidant alii, meliorem. Nec me putetis egenum vel abiectum, neve de pannulis istis virtutes meas aestimetis: nam praefui validissimae manui totamque prorsus devastavi Macedoniam. Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae.

Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio: nam procuratorem principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decussum, praetereuntem deo irato fueram aggressus. Sed rei noscendae carpo ordinem.

Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus. Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia: sed uxor eius Plotina, quaedam rarae fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo partus stipendio viri familiam fundaverat, spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis The MSS have something like praetereunte me orato. The correction to praetereuntem deo irato (i.e. Mars) is due to Crusius. comes et infortunii socia, tonso capillo in masculinam faciem reformato habitu, pretiosissimis monilium et auro monetali zonis refertis incincta, inter ipsas custodientium militum manus et gladios nudos intrepida, cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute pervigilem curam suscipiens, aerumnas assiduas ingenio masculo sustinebat. Iamque plurimis itineris difficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacynthum petebat, quam sors ei fatalis decreverat temporariam sedem.

Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus. Sed protinus sanctissima—vera enim dicenda sunt—et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit: denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit; tantum potest nutus etiam The insertion of quam seems to be necessary here. as suggested by Luetjohann. magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:

sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,” et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et En inquit Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.

Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite: sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius inquit Ut scitum vestrum inhibeam. sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem. Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula: nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram; non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini.

Sic ille latronum fisci advocatus nostram causam pertulerat, virginis et asini sospitator egregius; sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem. Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine; et tunc quidem totarum mulierum secta moresque de asini pendebant iudicio. Sed ille iuvenis sermone repetito Quin igitur, inquit Supplicatum Marti comiti pergimus et puellam simul vendituri et socios indagaturi? Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne vinum quidem potatui affatim vel sufficiens habemus. Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus. Sic eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem aramque caespite virenti Marti deo faciunt.

Nec multo post adveniunt illi vinarios utres ferentes et gregatim pecua comminantes: unde praelectum grandem hircum, annosum et horricomem, Marti secutori comitique victimant, et illico prandium fabricatur opipare. Tune hospes ille Non modo inquit Expeditionum praedarumque, verum etiam voluptatum vestrarum ducem me strenuum sentire debetis, et aggressus insigni facilitate naviter cuncta praeministrat. Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, apponit scitule, sed praecipui poculis crebris grandibusque singulos ingurgitat. Interdum tamen insimulatione promendi quae poscebat usus, ad puellam commeabat assidue, partesque surreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris: at illa sumebat appetenter, et noni nunquam basiare volenti promptis saviolis allubescebat. Quae res oppido mihi displicebat: Hem oblita es nuptiarum tuique mutui cupitoris, puella virgo? Et illi nesciocui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenam cruentumque percussorem praeponis? Nec te conscientia stimulat, sed affectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet? Quid, si quo modo latrones ceteri persenserint? Non rursum recurres ad asinum et rursum exitium mihi parabis? Re vera ludis dei alieno corio.

Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius. Nam procedente sermone paulo iam clarius, contempta mea praesentia! quasi vere mortui, Bono animo es inquit Charite dulcissima, nam totos istos hostes tuos statim captivos habebis, et instantia validiore vinum iam inmixtum, sed modico tepefactum vapore, sauciis illis et crapula vinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat impingere. Et Hercule suspicionem mihi fecit, quasi soporiferum quoddam venenum cantharis immisceret illis. Cuncti denique sed prorsus omnes vino sepulti iacebant, omnes pares mortuis. Tunc nullo negotio artissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam.

Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum effunditur. Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:( pompam cerneres omnis sexus et omnis aetatis novumque et Hercule memorandum spectamen, virginem asino triumphantem. Denique ipse etiam hilarior pro virili parte ne praesenti negotio ut alienus discreparem, porrectis auribus proflatisque naribus rudivi fortiter, immo tonanti clamore personui. Et illam thalamo receptam commode parentes sui fovebant, me vero cum ingenti iumentorum civiumque multitudine confestim retro Tlepolemus agebat non invitum, nam et alias curiosus et tunc latronum captivitatis spectator optabam fieri. Quos quidem colligatos adhuc vino magis quam vinculis deprehendimus: totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere. Tali vindicta laeti et gaudentes civitatem revenimus: et illas quidem divitias publicae custodelae commisere, Tlepolemo puellam repetitam lege tradidere.

Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi. Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos! Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi. Convocatis denique gravioribus amicis consilium datur, quo potissimum pacto digne remunerarer. Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari: sed obtinuit alius qui meae libertati prospexerat, suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.

Ergo igitur evocato statim armentario equisone magna cum praefatione deducendus assignor: et sane gaudens laetusque praecurrebam, sarcinis et ceteris oneribus iam nunc renuntiaturus, nanctaque libertate veris initio pratis herbantibus rosas utique reperturus aliquas. Subibat me tamen illa etiam sequens cogitatio, quod tantis actis gratiis honoribusque plurimis asino meo tributis humana facie recepta, multo tanto pluribus beneficiis honestarer. Sed ubi me procul a civitate gregarius ille perduxerat, nullae deliciae ac ne ulla quidem libertas excipit. Nam protinus uxor eius avara equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio. Nec tantum sui cibi gratia me fatigare contenta, vicinorum etiam frumenta mercenariis discursibus meis conterebat. Nec mihi misero statuta saltem cibaria pro tantis praestabantur laboribus: namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.

Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer., Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit: at ego tandem liber asinus, laetus et tripudians graduque molli gestiens equas opportunissimas iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium: mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio. hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat. Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat: adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret. This is Oudendorp's suggestion for the MSS' admissuram veterem.

Ad eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus, rursus molares illos circuitus requirebam. Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit: delegor enim ligno monte devehundo, puerque mihi praefectus imponitur, omnibus ille quidem deterrimus. Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor; coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere. Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares: ille vero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis ruinae fustes demere et levata paulisper pressura sanare me, vel certe in alterum latus translatis peraequare, contra, lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur.

Nec tamen post tantas meas clades immodico sarcinae pondere contentus, cum fluvium transcendet remus, qui forte praeter viam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium: ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent. Idem mihi talem etiam excogitavit perniciem: spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.

Ego igitur ancipiti malo laborabam: nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar; si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam nonnunquam comminabatur. Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet: nam quadam die, nimia eius insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extulerant. Denique tale facinus in me comminiscitur: stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec After compilabat the MSS have cidit, which is no word and does not make sense. Ceciditque will construe, though the sudden change from imperfect to perfect is awkward. ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non sustinens et meliora consilia praevertitur.

Sed in rebus scaevis affulsit Fortunae nutus hilarior, nescio an futuris periculis me reservans, certe praesente statutaque morte liberans: nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: Quousque ergo frustra pascemus igninum istum? Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat: