GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.18.1-9.18.19 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.18.1-9.18.19

et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.

qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii,

quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.

referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae divinae stirpis.

quid? si vini amor in dies fieret acrior, quid?

si trux ac praefervida ira nec quicquam dubium inter scriptores refero — , nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse,

sustinere non potuerit populus Romanus, et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes turtum maxime prope fumantes Thebarum ruinas contionari libere ausi sint homines, id quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit! Quantalibet magnitudemagnitudo hominis concipiatur animo;

unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem annorum felicitate;

quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis annum rebus conferre.

miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit?

quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? quot Romanos duces nominem,

quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.

et, quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;

ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus;

collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius sucessumsuccessum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.

at hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.

invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;

immo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se,

Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.