GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.8.1-8.8.19 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.8.1-8.8.19

fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.

fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat. Clipeisclipeis antea Romani usi sunt;

dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea inanipulatimmanipulatim structa acies coepit esse: postremo in plures ordines instruebantur.

ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant,

manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur.

haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis.

hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unus quisque tres partes habebat;

earum primam quamque primum pilum vocabant; tribus ex vexillis constabat; vexillum centum octoginta sex homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.

ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. turtumprincipunprincipum pugna erat;

hastati sequebantur. triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in terra fixas, baudhaud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.

si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, gradun a prima acie ad triarios sensim referebant. inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbuit.increbruit.

triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent,

extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.

scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;

nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant,

Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae,

Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.

Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinato hoste. isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.

Pugnatumpugnatum est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad VesermUeserim ferebat.