GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.31.1-8.31.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.31.1-8.31.9

Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab inpotenti crudelitate dictatoris tutarentur:

venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere, quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse;

imperium dictitare spretum, tamquarmtamquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et tunetunc invidia inpedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent,

et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.

quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur?

neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes saeviturum fuisse;

quia id nequeat, in unum saevire; etiam invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae extinxisset, tunetunc victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. proinde adessent in sua causa omnium libertati.

si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum;

postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.