GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.24.1-7.24.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.24.1-7.24.11

necdum certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis supererat moles;

namque multitudo Gallorum sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie, integrum militem adversus victorem hostem ciebat;

stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.

iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul vulnere alligato revectus ad prima signa “quid stas, miles?” inquit; “non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias;

in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; conplete eadem strage campos, qua montis replestis.

nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendam in hostem.”

his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

consul non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.

moram triumpho vulnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus comitia haberet.

dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.