GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.53.1-5.53.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.53.1-5.53.9

at enim apparet quidem polluionzniaomnianeenec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.

hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe hanc eandem rem actam esse, ut Veios transmigraremus.

et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. vos, etiamsi tunetunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis; ego contra — nec id mirati sitis, priusquam, quale sit, audieritis — , etiamsi turtum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.

quippe turtum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est.

non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis inposuisse, ut desereremus penatis nostros exiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non videfbunturuidebuntur potuisse?

quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant — constat enim vix credibilem multitudinem esse — et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis?

quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? an malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? non equidem video, quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit,

quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exulatum publice ire?

maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt; nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget? et quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?