GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.41.1-5.41.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.41.1-5.41.10

Romae interim satis iam omnibus ut in tali re ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo expectabant.

qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.

sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli

et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.

inde modico relicto praesidio, ne quis in dissipatesdissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petuft.petunt;

inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant;

ubi eos plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;

adeo baudhaud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque humano augustiorem maiestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae se ferebat, simillimos dis.

ad eos velut ad simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;

post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.