GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.34.1-5.34.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.34.1-5.34.9

de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit,

virtute fortunaque cum sua turtum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse.

hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit:

quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. turtum Segoveso sortibus dati Hercynii saltus; Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di dabant.

is, quod eius ex populis abundabat, Bitariges, Arvernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositae erant;

quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas.

ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque, quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quod adlatum est advenas quaerentes agrum ab Salluvium gente oppugnari.

Massilienses erant ii navibus a Phocaea profecti. id Galli fortunae suae omen rati adiuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant locum, patientibus Salluviis communirent.

ipsi per Taurinos saltus vallemque Duriae Alpis transcenderunt fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.