GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.23.1-5.23.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.23.1-5.23.12

Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae et, quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant,

tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato inmensum gaudium fuit et, priusquam senatus decerneret,

plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.

adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius umquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit.

maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus; parumque id non civile modo, sed humanum etiam visum.

Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.

tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque Matutae matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit. agi deinde de Apollinis dono coeptum.

cui se decumam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent,

baudhaud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.

tandem eo, quod lenissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestumasset suam, decumae pretium partis in publicum deferret,

ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit. inter haec pacificatum legati a Volscis

et Aequis venerunt, inpetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas, quam quod digni peterent.