GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.15.1-5.15.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.15.1-5.15.12

prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia hostibus Etruscis, per quos ea procurarent, haruspices non erant;

in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia, quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.

quidnam eo di portenderent prodigio, missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.

sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque raticinantisuaticinantis in modum cecinit, priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret, numquam potiturum Veis Romanum.

quod primo velut temere iactum sperni; agitari deinde sermonibus coeptum est, donec unus ex statione Romana percunctatus proximum oppidanorum, iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto,

quisnam is esset, qui per ambages de lacu Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione, si operae illi esset, consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.

cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.

qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus, quidnam id esset,

quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die, quo sibi eam mentem obiecissent, ut excidium patriae fatale proderet.

itaque, quae turtum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec, ut indicta sint, revocare posse et tacendo forsitan, quae di inmortales vulgari velint, haud minus quam celanda effando nefas contrahi.

sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, quanto aqua Albana abundasset, turtum, si earneam Romanus rite emisisset, victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat, deos moenia Veientium deserturos non esse. exsequebatur inde, quae sollemnis derivatio esset.

sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici expectandas.