per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens
Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad
summam sestertii deciens in aerarium
rettulit.
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras
terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per
ignobiles tres legatos ei allatae sunt. quos
cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse
inlacrimasse dicitur sorti humanae,
quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos
Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum accivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris
regno, in parvam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non
viribus suis tutus esset.
sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit.
itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est.
sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset.
missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.
quae dum aguntur, classis Cn. Octavi
Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo
minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu
contracta seu consilio.