GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.21.1-45.21.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.21.1-45.21.8

M’. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat,

ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.

huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.

sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici,

cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,

et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.

tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat:

tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo in adventum imperatoris