GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.1.1-45.1.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.1.1-45.1.11

victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.

quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;

dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus.

mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.

quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur.

et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras reddidisse dicitur.

quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.

quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;

Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse.

his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant.

tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.