GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.19.1-44.19.14 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.19.1-44.19.14

L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum cum legati redissent, dixit.

ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos.

cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies.

et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse.

C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse.

primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo et Cleopatra regibus vocati sunt.

sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior.

Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat,

gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, videbatur.

ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent.

ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.

quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.

moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt.

prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.