GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.18.1-43.18.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.18.1-43.18.11

Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit,

occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,

solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum,

quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.

inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam — Penestianae terrae ea maxima urbs est — posuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.

erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est.

cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis,

quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari.

ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est. nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione.

itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.

promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors — quingenti erant — et Uscanenses se urbemque dediderunt.