GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.12.6-43.14.2 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.12.6-43.14.2

Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.

tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati.

hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret.

Macedonia maxime curam praebebat. in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.

in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.

et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.

non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.

ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam.

Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam; eam publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat.

Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimavit. in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae,

quae in Colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.

duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, — palmam enatam in inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat — , alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.

publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset.

omnia, uti decemviri praeierunt, facta.

censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. hos duos censores creavit populus Romanus.

cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod et iuniores non responderent.