GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.11.1-43.11.13 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.11.1-43.11.13

haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita.

propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent;

et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.

interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret:

qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta.

comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio.

post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito.

designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae:

Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis.

exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre.

ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres † acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant.

consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia.

hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator. in locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.