GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.5.1-42.5.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.5.1-42.5.12

Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnis non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.

erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.

contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id et quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.

intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines regi,

seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis volebant.

erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.

cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit.

qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.

per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit.

cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.

huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.