GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.48.1-42.48.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.48.1-42.48.10

his praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit.

eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter — manifesta enim res erat — defensum;

cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.

P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conveniendum.

C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis navibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit.

praemissus a praetore est frater M. Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi occurrere.

ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus Calabriae extremum promunturium in Ionio mari Dyrrhachinorum, traicit.

ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.

C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit.

ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.