GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.24.1-41.24.20 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.24.1-41.24.20

post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit: “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit:

agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur.

ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt.

divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani.

nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet.

ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea et eos benigne exceptos.

haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video.

opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti.

sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt?

quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est?

fecerit aliquid Philippus, cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?

quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.

non venit in mentem, cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur?

nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret; idque erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.

valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi. nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor;

sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus; ne servis nostris aliquo fugere liceat, quid hoc adversus Romana foedera est?

quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?

quid vanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.”

cum iidem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.

legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.