hunc annum — seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules
quoque habuit — sequitur annus
T. Quinctio Capitolino quintum consule. idem hic annus
censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde
tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae
penes in senatu equitumque
centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius
magistratus, ius publicorum privatorumque
ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere.
mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere id, quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum, qui praeessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi
ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus
incommode adversarentur,
cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appellati sunt.
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversae urbi inplorantes.
frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum,
quae fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio
quam bella externa, quam fames morbive quaeque alia in deum iras
velut ultima publicorum malorum vertunt.
duo petiere iuvenes, alter virgini genere par,
tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis
alter, nulla re praeterquam forma captus.
adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque
puellae certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio