GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.2.1-4.2.6 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.2.1-4.2.6

eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in civitate,

eaream maxumis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri.

maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse.

reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, et quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse. finem ergo non fieri nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent.

quas quantasque res C. Canuleium adgressum!adgressum.conluvionemconluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit.

quam enim aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors.