GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.15.5-4.16.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.15.5-4.16.8

et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nllanulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit;

Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse,

ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret Romuli conditoris ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.

non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque, intra quae tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum redigere.

domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimelium appellatum est.

L. Minucius bove aurato et statua extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.

hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;

ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante asnisannis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex.

Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maelii non destiterant.

pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, baudhaud dubii, quin sex locis — tot enim iam creari licebat — et plebei aliqui profitendo se ultores fore MaelinaeMaelianae caedis crearentur. Plebs,

quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.

praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.