GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.52.1-39.53.3 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.52.1-39.53.3

Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorerncensorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset,

quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.

Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.

hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.

inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt.

ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.

trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.

iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit:

Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.

dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos.

vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant.

nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; iliumillum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre.