GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.47.1-39.47.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.47.1-39.47.9

respondendum ad omnia iuveni turntum admodum Demetrio erat. cum baudhaud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti —

nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut gratiam iudicatis —

, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.

cum respondisset accepisse se, nihil prius neenec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.

erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.

interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud CaeciiunmCaecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.

has notas irritati eius alinianimi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius

nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.

multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio credendumcredendum esse.