GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.34.1-39.34.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.34.1-39.34.10

dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto,

qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.

idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;

seditione inter ipsos dimicatum, cur ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent;

id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas — , haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.

negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem,

ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit:

ad Onomastum quidem quid eaream rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset?

et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem baudhaud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.

Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.