GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.26.1-39.26.14 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.26.1-39.26.14

Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam.

Xynias quidem, baudhaud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.

nam quae sibi crimina obiciantur de insidii.sinsidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis,

alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.

tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse?

semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis accident, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse.

insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimlsnimis avide meram haurientes libertatem:

ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.

elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.

et cum fremitus post earneam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.

consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.

si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.

nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.

causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.