GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.5.1-38.5.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.5.1-38.5.10

consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus.

tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem.

arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;

deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;

ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.

in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.

noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.

et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit,

ex composito repente opera est adgressus. id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est,

seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, PhihppiPhilippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.