GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.33.11-38.34.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.33.11-38.34.9

sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.

hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum prlimum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;

turtum uti quae servitia tyranni liberassent — ea magna multitudo erat — ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset;

Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros.

nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci.

decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est;

et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant — urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.

multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant.

et ager Belbinates, queiquem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.

per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.