patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. ruunt caeci per vias, per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant;
nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per
vastam altitudinem prolapsi, contusi aut
debilitati exanimantur. consul captis castris direptione
praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et
perculsis pavorem addere iubet.
supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare
sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo
post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur,
egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt;
deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere.
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit,
et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia.
numerus captivorum
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram
praedam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in
publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima
esset, per milites divisit.
laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.