GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.58.3-37.58.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.58.3-37.58.8

per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis devicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus navalis est decretus.

triumphavit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam tanta pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.

supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.

Handhaud ita multo post L. Scipio ad urbem venit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari voluit.

et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.

ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte virium suarum ibi dimicavit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.