GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.4.1-37.4.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.4.1-37.4.10

L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium convenirent.

item tres legatos nominavit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique navis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus.

ad quinque milia voluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt.

per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.

et L. Aemilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora — maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat,

periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.

Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare;

nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse.

profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.