GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.28.1-37.28.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.28.1-37.28.11

Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.

quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;

si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent.

eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula —

Macrin nautici vocant — ancoras portu occulto iecit.

inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci:

promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire.

inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere.

quod non vanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire.

dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent;

et inter alia id quoque movit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.