GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.12.1-37.12.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.12.1-37.12.12

dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia,

iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat.

haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est;

metuens enim Livius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant,

deduxit; et Eumenes Elaeam venit. Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram,

et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit.

Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat,

amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit.

decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant.

Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum Pelorum promunturium tenuerunt.

inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt.

medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.