GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.11.1-37.11.15 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.11.1-37.11.15

forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum.

is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit:

classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam ad Sipylum missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse. haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit.

Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat,

post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit.

hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret,

Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus,

armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet.

turtum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos.

Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, seqluisequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit.

superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur.

navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;

quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multllmmultum conceptum ignem prae se portabant.

Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.

sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.