dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus — erat autem exul Rhodius — cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem,
et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, si liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse.
cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio.
eius partem Polyxenidam traditurum ei;
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in
patriam.
magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur
ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset,
facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret.
inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios navalis ad classem frequentis habiturum;
subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret.
quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum
Pausistratus audivit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus
esset,
cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.