GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.22.1-36.22.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.22.1-36.22.11

Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu enoriserroris venia.

et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis,

cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint,

posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus.

sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.

contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit.

a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit;

e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap.

Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.

et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat,

tur,tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.