GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.49.3-35.49.13 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.49.3-35.49.13

itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse.

quod si quis antea ignorasset, quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse,

“dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.

est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio,

homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse:

varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros omlisomnis esse, baudhaud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus.

“et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem;

videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis,

quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati:

quo minus vos decipi debetis, sed expertae lpotiuspotius spectataeque Romanorum fidei credere.

nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris eritis.”