GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.44.1-35.44.7 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.44.1-35.44.7

in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus rex.

prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset.

id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse.

ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:

nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum,

nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.

cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos; in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.