GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.19.1-35.19.7 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.19.1-35.19.7

Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. primo earneam contumeliam tacitus tulit;

deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque “pater Hamilcar” inquit,

“Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.

sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoc duce, si tu spem mearmeam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, inveniam, toto orbe terrarum quaerens, aliquos Romanis hostis.

itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant.

odi odioque sum Romanis. id me verum dicere pater Hamilcar et dii testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quaerito.”

non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali. ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.