GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.7.1-34.7.15 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.7.1-34.7.15

omnes alii ordines, onesomnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet?

purpura vriviri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hiehic Romae infimo generic,generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus,

nec ut vivi solum habeant † tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita?

sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro vero, in quo praeter manupretium Uihilnihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus,

sicltsicut experti estis. nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule universis dolor et indignatio est,

cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit.

virorum hoc animos vulnerare posset; quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?

non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;

munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri.

quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?

scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat;

minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt; — numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur.

in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.

invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant; —

patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.”