GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.56.1-34.56.13 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.56.1-34.56.13

nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci —

praefectus is Pisis erat — adlatae, Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse.

itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit,

ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent; in earum locum se duas legiones urbanas scripturum.

item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit, ut in Capitolio se adirent.

iis quindecim milia peditum et quingentos equities,equites,

pro numero cuiusque iuniorum, discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit.

Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus, ut veteres dimitterent milites, cum in provinciam venissent.

cum milites, qui in legionibus urbanis erant, frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus militarent, earneam rem litterae Ti. Sempronii discusserunt,

in quibus scripturscriptum erat, Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse;

Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse decrevit senatus; tribunos plebei non placere causas militaris cognoscere, quo minus ad edictum conveniretur.

adiecerunt etiam, ut socii nominis Latini, qui in exercitu P. Cornelii Ti. Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut, ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae,

convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque, qua iturus esset, si quos ei videretur, milites scriberet armaretque et duceret secum dimittendique ei, quos eorum quandoque vellet, ius esset.