GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.48.1-34.48.6 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.48.1-34.48.6

Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.

eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis, quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.

veris initio CorinthumnCorinthum conventu edicto venit. ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus,

orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.

omnia cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem,

sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.