GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.46.6-34.47.3 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.46.6-34.47.3

quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.

per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt.

consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.

duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae.

sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent viam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant,

Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.

nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt, quam Q. Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostis iniecerunt.

dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.

iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus.

in portam quaestoriam irruperant (aalliGalli resistentisque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.

capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos, qui intra vallum erant, partim occidit, partim expulit castris et irrumpentibus obstitit.