GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.28.1-34.28.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.28.1-34.28.12

Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno, signis conlatis dimicasse dicebatur.

inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.

ubi castra metantis Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantis, quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.

aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt,

et, cum primi agminsagminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fierant,fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt.

Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra.

postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant.

Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.

postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem, quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.

Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit.

itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit; tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra;

unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentis evastat.