GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.25.1-34.25.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.25.1-34.25.12

tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit.

per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere; Romam eundum ad senatum iis esse.

ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et baudhaud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra.

postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.

praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idernidem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit;

sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit.

Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.

conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos,

qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur.

haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant.

haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii.

ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.