GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.11.1-34.11.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.11.1-34.11.8

in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat.

eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;

tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul, moveri quidem se vel periculo eorum vel metu, dicere;

sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis dimicandum sit, in dies expectet, dividenddividendo exercitum minuere tuto vires possit.

legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur,

orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios,

nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantis satis opis et auxilii sibi in Romanis esse.

id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testis facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini passi sint, patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.